monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae veritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, commemorare non praetermittit:
"Rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae victoribus conlibuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaveribus cruore atque luctu omnia compleri."
2 Hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis civibus, Romana templa metuebant. Sed hi videlicet perditi et patriae parricidae.